sabato 3 ottobre 2009

Forma Straordinaria : indicazioni per la Festa di San Francesco


Nel 1939 Pio XII proclamò S. Francesco d'Assisi, insieme a S. Caterina da Siena, patrono principale d'Italia. Nella forma straordinaria del rito romano, quindi, la sua festa (4 ottobre) dev'essere celebrata col grado di I classe in tutto il nostro Paese, sia da parte del clero secolare che dei religiosi (Rubricae generales, 42 a, 52 a, 57 a). Poiché quest'anno il 4 ottobre cade in domenica, diamo le indicazioni necessarie per ordinare la precedenza dei due giorni liturgici e la celebrazione della Messa e dell'Ufficio divino.

***

3 ottobre. Sabato ... I VESPRI della seguente festa, Ufficio festivo dal Comune e dal Proprio, commemorazione della domenica (antifona Adaperiat, orazione propria). - Compieta della domenica. - Bianco.

Nel Martirologio, al primo posto, si dice: Assisii, in Umbria, natalis sancti Francisci, Levitae et Confessoris, Patroni principalis totius Italiae, ecc.

4 ottobre. - Bianco. - Domenica XVIII dopo Pentecoste, I di ottobre. - S. FRANCESCO D'ASSISI, Confessore, Patrono principale d'Italia, I classe. - Ufficio festivo dal Comune e dal Proprio. - Letture del I Notturno: Iustus si morte, dal Comune di un Confessore non Pontefice, 2° schema; Letture del II Notturno proprie (vedi sotto); Letture del III Notturno: Confitebor tibi, dal Comune degli Abati, 2° schema. - Alle LODI commemorazione della domenica. - Alle ORE MINORI antifone dal Comune, salmi della domenica (a Prima, però, come nelle feste), il resto dal Comune o dal Proprio.

MESSA come nel Messale romano il giorno 4 ottobre, Gloria, commemorazione della domenica (a tutte le Messe), Credo, prefazio della SS.ma Trinità.

Ai II VESPRI commemorazione della domenica. - Compieta della domenica.

Oggi sono proibite le Messe dei defunti, eccettuate quelle esequiali.

***

Nel II Notturno del Mattutino si dicono le tre seguenti letture proprie:
Lectio iv
Francíscus, Assísii in Umbria natus, patris exémplum secútus, a prima ætáte mercatúram fecit. Qui quodam die páuperem, pro Christi amóre flagitántem pecúniam, cum præter consuetúdinem repulísset, repénte eo facto commótus, large ei misericórdiam impertívit; et ex eo die Deo promísit se némini unquam poscénti eleemósynam negatúrum. Cum vero post in gravem morbum incidísset, ex eo aliquándo confirmátus, cœpit ardéntius cólere offícia caritátis; qua in exercitatióne tantum profécit, ut, evangélicæ perfectiónis cúpidus, quidquid habéret, paupéribus largirétur. Quod ferens iníquius pater, eum ad Assisinátem epíscopum duxit, ut coram illo bonis céderet patérnis; qui, reiéctis étiam véstibus, patri concéssit ómnia, illud subiúngens, sibi in pósterum maiórem facultátem fore dicéndi: Pater noster, qui es in cælis.
R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum: * Et dedit illi claritátem ætérnam. V. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. – Et.

Lectio v
Cum autem illud ex Evangélio audísset: Nolíte possidére aurum, neque argéntum, neque pecúniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas túnicas, neque calceaménta; sibi eam régulam servándam propósuit. Itaque, detráctis cálceis et una conténtus túnica, cum duódecim sócios adhibuísset, órdinem Minórum instítuit. Quare Romam venit anno salútis millésimo ducentésimo nono, ut sui órdinis régula ab apostólica Sede confirmarétur. Quem cum accedéntem ad se summus Póntifex Innocéntius tértius reiecísset; quod in somnis póstea sibi ille, quem repúlerat, collabéntem Lateranénsem basílicam suis húmeris sustinére visus esset, conquisítum accérsi iussit, benignéque accípiens, omnem eius institutórum ratiónem confirmávit. Francíscus ígitur, dimíssis in omnes orbis terræ partes frátribus ad prædicándum Christi Evangélium, ipse cúpiens sibi áliquam dari martýrii occasiónem, navigávit in Sýriam; ubi, a rege Soldáno liberalíssime tractátus, cum nihil profíceret, rédiit in Itáliam.
R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum, * Et ad portas paradísi coronávit eum. V. Induit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum. – Et.

Lectio vi


Multis ígitur exstrúctis suæ famíliæ domicíliis, se in solitúdinem montis Alvérni cóntulit; ubi quadragínta diérum, propter honórem sancti Michaélis Archángeli, ieiúnio inchoáto, festo die Exaltatiónis sanctæ Crucis, ei Séraphim crucifíxi effígiem inter alas cóntinens appáruit; qui eius et mánibus, et pédibus, et láteri vestígia clavórum impréssit. Quæ sanctus Bonaventúra, cum Alexándri quarti summi Pontíficis prædicatióni interésset, narrásse Pontíficem a se visa esse, lítteris commendávit. His insígnibus summi in eum Christi amóris, máximam habébat ómnium admiratiónem. Ac biénnio post, gráviter ægrótans, deférri vóluit in ecclésiam sanctæ Maríæ Angelórum; ut, ubi grátiæ spíritum a Deo accéperat, ibi spíritum vitæ rédderet. Eo in loco fratres ad paupertátem ac patiéntiam, et sanctæ Románæ Ecclésiæ fidem servándam cohortátus, psalmum illum pronúntians, Voce mea ad Dóminum clamávi; in eo versículo, Me exspéctant iusti, donec retríbuas mihi, efflávit ánimam quarto nonas octóbris. Quem, miráculis clarum, Gregórius nonus Póntifex máximus in Sanctórum númerum adscrípsit. Pius vero Papa duodécimus, una cum sancta Catharína Senénsi, principálem Itáliæ Patrónum declarávit atque constítuit.

R.
Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam: * Quia te vidi iustum coram me ex ómnibus géntibus. V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. – Quia. – Glória Patri. – Quia.

I Francescani diranno l'Ufficio e la Messa propria riportati nel Breviarium e nel Missale Romano-seraphicum.

Nessun commento: